monumenta.ch > Plinius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 50
{XXIII} Alio magna vis, magnae utilitates contra aquarum et locorum mutationes. serpentes abigit et scorpiones odore atque, ut aliqui tradidere, bestias omnes. ictibus medetur potu vel cibo vel inlitu, privatim contra haemorrhoidas cum vino redditum vomitu. ac, ne contra araneos mures venenati morsus valere miremur, aconitum, quod alio nomine pardalianches vocatur, debellat, item hyoscyamum, canum morsus, in quae vulnera cum melle inponitur.